monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12 > sectio > 21 > 34 > 45 > Ioannes, 20 > Lucas, 7 > ad Romanos, 5 > 8 > Actus, 13 > sectio 11 > Isaias, 1 > 8 > sectio 6 > Matthaeus, 2 > 37
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXVI <<<     >>> XXXVIII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXXVII

1 (Vers. 3.) Et Israel dilexit Ioseph super omnes filios suos, quia erat filius senectutis: et fecit ei tunicam variam. Pro varia tunica, Aquila interpretatus est tunicam ἀστραγάλειον, id est, tunicam talarem. Symmachus, tunicam [Graece χειριδωτὸν. Agellius lib. VII, cap. 12: Tunicis uti virum prolixis ultra brachia, et usque in primores manus, ac prope in digitos, Romae atque omni in Latio indecorum fuit. Eas tunicas Graeco vocabulo nostri χειριδωτοὺς appellaverunt.] manicatam, sive quod ad talos usque descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta: sive quod haberet manicas: Antiqui enim magis colobiis utebantur [Colobiis utebantur. Colobium est vestis sine manicis vel subucula. Nam κολόβιον dicitur, quia mutilum, id est, κολοβὸν. Genus igitur vestimenti peculiare habuit Ioseph in tunica manicata, ut observat S. Hieronymus ex Antiquorum usu recepto. MARTIAN.].
2 (Vers. 28.) Et vendiderunt Ioseph Ismaelitis viginti aureis. Pro aureis, in Hebraeo, argenteis habet. Neque enim viliore metallo Dominus venundari debuit, quam Ioseph.
3 (Vers. 36.) Madianaei autem vendiderunt Ioseph in Egypto Phutiphar eunucho, Pharaonis archimagiro. In plerisque locis archimagiros, [Adeo ait S. Augustinus quaest. 127 in Genes.: Nolunt quidam praepositum coquorum interpretari, qui Graece ἀρχιμάγειρος dicitur, sed praepositum militiae, cui esset potestas occidendi. Nam sic appellatus est ille, quem Nabuchodonosor misit, penes quem potius invenitur primatus fuisse militiae. Sed et Targum utrumque reddidit , principi spiculatorum, sive lanionum.] id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura commemorat: μαγειρεύειν quippe Graece interpretatur occidere. Venditus est igitur Ioseph principi exercitus et bellatorum, non Petephre [Verum et Graeci quoque Πετεφρῆν praeferunt. Ineptissima porro est Hebraeorum, quam Hieron. commemorat, fabula. Satis erudite Gennadius, Εἰ, inquit, εὐνοῦχος Πετεφρὴς, πῶς εὐρίσκεται γυναῖκα ἔχων; Ἀλλ᾽ ὁ μὲν Σύρος μίᾳ προσηγορίᾳ τόν τε σπάδοντα καὶ τὸν πιστὸν ἄνδρα λέγει τοῖς δεσπόταις· ὁ δὲ Ἑβραῖος ἀληθῶς εὐνοῦχον καὶ τοῦτον. Si eunuchus Petephres erat, quomodo uxorem habuisse invenitur? Verum Syrus una appellatione et spadonem, et fidelem dominis suis virum vocat: Hebraeus vero hunc quoque vocat eunuchum. Officii igitur ac dignitatis nomen in aula Pharaonis hoc erat.], ut in Latino scriptum est, sed Phutiphar eunucho. Ubi quaeritur, quomodo postea uxorem habere dicatur. Tradunt Hebraei emptum ab hoc Ioseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a Domino virilibus eius arefactis, postea electum esse iuxta morem [Iuxta morem Hierophantarum. Editi Graece legunt ἱεροφαντῶν. Erant autem Hierophantae sacrorum Antistites, qui sacra et caeremonias docerent. Plut. in Numa; et Philo de Vita Moysis, necnon lib. de septenario et Festis. MARTIAN.] Hierophantarum in pontificatum Heliopoleos; [Id vero Hebraeos ex Apocrypho, ἐξ ἀποκρύφου, dicere testatur Origenes in Catenis mss. penes Montfaucon. in Hexaplis: Phutirpharem, nempe, eumdem ipsum esse, qui Iosephi herus et socer fuit. Narrantque Aseneth illam, matrem suam apud patrem accusasse, quod insidias in Iosephum struxisset, non autem ab eo insidiis appetita fuisset. Quam ille Iosepho sponsam dedit, ut Aegyptiis declararet, a Iosepho nihil huiusmodi contra domum suam perpetratum fuisse. Vide infra Genes. c. XLI, V. 43.] et huius filiam esse Aseneth, quam postea Ioseph uxorem acceperit.
Hieronymus HOME

bsb4610.150

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik